HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT C: De Aegyptio, qui populum seduxerat

#Act. XXI

Aegyptius iste per artem magicam sibi compararat nomen prophetae, et congregatis triginta millibus Judaeorum, eduxit eos per desertum, usque ad montem Oliveti, volens irruere in Jerusalem, ut eam caperet. Sed occurrens ei Felix praeses cum multis millibus armatorum, fugavit eum cum paucis, et alios occidit. Respondens Paulus tribuno ait: Homo sum Judaeus, non Aegyptius, a Tarso Ciliciae, non ignotae civitatis municeps. Non est natus tamen in Tarso, sed in oppido Galilaeae nomine Giscallo. Quo capto a Romanis, translatus est Tarsum cum parentibus, et ibi educatus, unde ab educatione se dicit Tarsensem, licet in Giscallo fuerit natus, Christus Nazarenus dicitur, licet in Bethlehem sit natus. Non est educatus in Tarso; sed in municipiis adjacentibus civitati, unde non vocat se civem, sed municipem, a municipio et territorio civitatis, in quo nutritus est. Dicuntur autem municipia, vicina rura civitatis, quae munera debita, vel tributa solvunt civitati.